

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 16: Versus 39
In excelso.Alii dicunt tabernaculum Dei, postquam filii Israel intraverunt in terram Chanaan, primo fuisse in Sylo, deinde in Nobe, post in Gabaon, tandem in Sion. Alii locum esse in Jerusalem appellatum Gabaon, ibique David tabernaculum et arcam collocasse. Gabaon enimcollisinterpretatur. Excelsum autem locum dictum esse existimant pro dignitate divini cultus. Sed in libro Locorum legimus Gabaon metropolim esse Hevaeorum in tribu Benjamin, et nunc ostenditur villa ejusdem nominis in quarto milliario Bethlehem ad occidentem juxta Rhama et Rhamon, ubi Salomon, hostiis immolatis, divinum meruit oraculum. Fuit autem separata Levitis.Ut benediceret.[HIERON.]Generationi filiorum vacaret. Alii per antiphrasim benedictionem accipiunt; domum autem, Michol filiam Saul, quam increpabat David, quia despexit eum saltantem coram arca Domini.